Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 13: Versus 4

Semeron.RAB. ex Hieron.Civitas est quam cepit Jesus rege illius interfecto, quam dicunt vocari nunc Sebasten oppidum Palestinae, ubi Joannis Baptistae conditae sunt reliquiae. Legimus autem in Regum, quod Amri rex Israel emerit montem Semeron a quodam Semer, et aedificaverit in vertice illius civitatem, quam ex nomine domini, scilicet Semer, Semeron appellavit.
(* Traductions européennes)